Rozmiar: 15909 bajtów

CCXXIV.

1351, Mai 14. Münsterberg.

Herzog Nicolaus (No. CCXV.) bestätigt dem Kloster die käufliche Erwerbung der Jura ducalia in mehreren diesem gehörigen Dörfern.

In nomine domini amen. Nos Nycolaus dei gracia dux Slezie et dominus in Munstirberg notum facimus universis, quod ad nostram venit presentiam strennuus et famosus miles, dominus Rudegerus iunior de Hugwicz nomine suo ac fratrum suorum, videlicet Swydegeri, Heynczkonis et Wenczeslai omniumque suorum heredum, puerorum et successorum, non compulsus, nec coactus, non ductus per errorem, sed tam in mente quam etiam in corpore sanus, bona et libera voluntate, prehabito suorum amicorum consilio diligenti, ex certaque scientia, quia id sibi sua suadebet utilitas et evidens necessitas, exposcebat venerabili viro domino Sygehardo abbati in Kamencz, nostro dilecto conpatri, eius monasterio et toto conventui ibidem, omnia et singula iura ducalia, que in et supra abbacia Kamenczensi et villis eiusdem, videlicet Wolveramsdorf, Durrendorf districtus nostri Munstirbergensis, Heymerisdorf, Heynrichswalde, Meyfridsdorf, Volmarsdorf nostri Frankensteynensis districtus, cum omnibus iuribus, libertatibus, utilitatibus, dominiis, cum exactionum pecuniis, monetalibus et annonis, necnon cum universis et singulis servitiis, videlicet stationibus, honoribus, datiis, collectis, araturis, vecturis et singulis aliis iuribus principis, quibus etiam nominibus valeant nunccupari, que cum predictis suis fratribus in memoratis et predictis villis habuit, tenuit et possedit, de bona voluntate et consensu fratrum suorum eorundem videlicet Swydegeri, Heynczkonis et Wenczeslai, rite et rationabiliter vendidit pro certa et determinata pecunia iam sibi numerata et in toto soluta et coram nobis tamquam domino hereditario et supremo iusto venditionis tytulo voluntarie resignavit. Nos igitur utriusque partis petitionibus favorabiliter inclinati, predicta iura ducalia, pecunias exactionis, pecunias monetales et annone in et super predictis villis abbatie Kamenczensis, videlicet (folgen die Namen, wie oben) cum omnibus iuribus, dominiis, libertatibus, honoribus, stationibus, datiis, collectis, araturis, vecturis et ceteris utilitatibus suis, nullis exceptis et exclusis, predicto domino Sygehardo in Kamencz abbati, nostro dilecto conpatri, eius monasterio et conventui ibidem, perpetue habenda, tenenda et possidenda damus, conferimus et donamus ac ipsis ascribimus et studiose appropriamus. In cuius rei certitudinem firmiorem presentes nostras desuper dari iussimus litteras nostroque sigillo communitas; nobilibus Ulrico de Lewinrode, Johanne de Budow, Witkone Boemo, Heynrico de Dytmarstorf, militibus; Friczkone de Bischoffheim, Nycolao Bendil de Ogow, fidelibus nostris, et Nycolao de Ponkow curie nostre notario, testibus ad premissa. Datum Munstirberg sabbato proxima post diem sancti Stanizlai martiris, anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo primo.

Or. Perg. An grünrothen Seidenfäden hängt das herzogliche grosse S., dessen vordere (Bild-) Fläche abgefallen ist mit dem Rücksiegel. Letzteres ist das bei No. CCXV. beschriebene.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów